Cerca |
|
|
|
|
pls
- prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE
FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)
--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---
|
|
|
Leggi il messaggio
Mittente:
Xander
|
Verisoni
|
stampa
|
Data:
21/03/2003 17.42.07
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
La prima versione ? tratta da Ad Quintum, di Cicerone, mentre la seconda, sempre di Cicerone, proviene da Tusculanae Disputationes. Grazie mille per l?ennesimo aiuto!!
1] Quapropter incumbe toto animo et studio omni in eam rationem qua adhuc usus es, ut eos quos tuae fidei potestatique senatus populusque Romanus commisit et credidit diligas et omni ratione tueare et esse quam beatissimos velis. Quos si te sors Afris aut Hispanis aut Gallis praefecisset, immanibus ac barbaris nationibus, tamen esset humanitatis tuae consulere eorum commodis et utilitari salutique servire; cum vero ei generi hominum praesimus non modo in quo ipsa sit sed etiam a quo ad alios pervenisse putetur humanitas, certe iis eam potissimum tribuere debemus a quibus accepimus. Non enim me hoc iam dicere pudebit, praesertim in ea vita atque iis rebus gestis in quibus non potest recidere inertiae aut levitatis ulla suspicio, nos ea quae consecuti simus iis studiis et artibus esse adeptos quae sint nobis Graeciae monumentis disciplinisque tradita. Qua re praeter communem gidem quae omnibus debetur, praeterea nos isti hominum generi precipue debere videmur ut, quorum praeceptis sumus eruditi, apud eos ipsos quod ab iis didicerimus velimus expromere. Atque ille quidam princeps ingeni et doctrinae Plato tum denique fore beatas res publicas putavit si aut docti ac sapientes homines eas regere coepissent aut ii qui regerent omne suum studium in doctrine et sapientia collocarent. Hanc coniurationem videlicet potestatis et sapientiae saluti censuit civitatibus esse posse.
2] Pherecydes Syrius primus dixit animos esse hominum sempiternos [?]. Hanc opinionem discipulus eius Pythagoras maxime confirmavit, qui cum Superbo regnante in Italiam venisset, tenuit Magnam illam Graeciam cum [honore] disciplinae, tum etiam auctoritate, multaque saecula postea sic viguit Pythagoreorum nomen, ut nulli alii docti viderentur. XVII. sed redeo ad antiquos. rationem illi sententiae suae non fere reddebant, nisi quid erat numeris aut descriptionibus explicandum: Platonem ferunt, ut Pythagoreos cognosceret, in Italiam venisse et didicisse Pythagorea omnia primumque de animorum aeternitate, non solum sensisse idem quod Pythagoram, sed rationem etiam attulisse.
|
|
• Verisoni Re: Verisoni
|
|
|
|
|
|
tutto
il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti,
ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski
|
|
|