M. T. Cicero Papirio Paeto s. d. Heri veni in Cumanum: cras ad te fortasse. Sed cum certum sciam, faciam te paulo ante certiorem: etsi M. Caeparius, cum mihi in silva Gallinaria obviam venisset, quaesissemque quid ageres, dixit te in lecto esse, quod ex pedibus laborares. Tuli scilicet moleste, ut debui: sed tamen constitui ad te venire, ut et viderem te, et viserem et cenarem etiam. Non enim arbitror coquum etiam te arthriticum habere. Expecta igitur hospitem cum minime edacem, tum inimicum cenis sumptuosis.