duo genera semper romae fuerunt eorum, qui versari in re publica atque in ea se gerere excellentius studuerunt; quibus ex generibus alteri se populares, alteri optimates nominari voluerunt. populares erant qui ea quae faciebant quaeque dicebant multitudini iucunda esse volebant; qui autem ita se gerebant ut sua consilia optimis civibus probarentur, optimates habebantur. omnes vero optimates sunt qui neque nocentes sunt, nec natura improbi ac furiosi, nec malis (dissesti finanziari) impediti, sed integri et sani (assennati) et bene constituti de rebus domesticis. qui in gubernanda re publica voluntati et commodis horum serviunt, defensores optimatium ipsique optimates, gravissimi et clarissimi cives, numerantur et principes civitatis. quid igitur intueri et ad quid cursum suum dirigere debent rei publicae gubernatores? id quod praesertissimum maximeque optabile omnibus sanis et bonis civibus: otium cum dignitate (la pace sociale e la dignit? dello stato).