Data:
02/04/2003 15.41.58
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Ciao Bukowski, mi potresti dare la traduzione di questo testo? Cum Iulianus, cavendi immemor, volitans inter prima sicrimina, semet in pugnam audenter effunderet, subita equitis hasta, cute brachii eius praestricta, costis perfossis, haesit in ima iecoris fibra. Quam dum avellere dextra manu conatur, acuto utrimque ferro digitorum sensit nervos excisos, et, provolutus iumento, praesentiumque veloci concursu relatus in castra, medicinae ministeriis fovebatur. Moxque, ubi, lenito paulisper dolore, timere desiit, magno spiritu contra exitium certans, arma poscebat et equum ut, reviso proelio,suorum fiduciam repararet ac videretur alienae salutis sollicitudine vehementer adstringi. Sed, cum vires parum sufficerent voluntati sanguinisque profluvio vexaretur, mansit immobilis, spe vivendi absumpta quod comperit Phrygiam appellari locum ubi ceciderat. Hic enim obiturum se esse praescripta audierat sorte. Sed, reducto ad tentoria principe, incredibile dictu est quanto ardore milites ad vindictam ira et dolore involabant, hastis ad scuta concrepantes, etiam mori - si tulisset fors - obstinati.
|