Atheniensibus persuasum erat et adversas superiores et praesentes secundas res Alcibiadis opera accidiss. Itaque et Siciliae amissum et Lacedaemoniorum victorias culpae suae tribuebant, quod talem virum e civitate expulissent. Neque id sine causa arbitrari videbantur. Nam postquam exercitui praeesse Alcibiades coeperat, neque terra neque mari hostes pares esse potuerant. Sed haec Alcibiadi fortuna non nimis fuit diuturna. Nam cum ei omnes essent decreti honoris totaque res publica domi bellique tradita, classe in Asiam profectus, quod apud Cymen minus ex sententia rem gesserai, in invidiam recidit:nihil enim cives eum non efficere posse ducebant. Ex quo fiebat, ut omnia minus prospere gesta culpae ei tribuerent. Itaque huic maxime putamus malo fuisse nimiam opinionem ingenii atque virtutis.
potresti per favore mettermi tra parentesi le regole di sintassi principale, specialmente quelle che riguardano il dativo? grazie mille