Data:
06/04/2003 17.43.55
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Ciau? Avevo detto che mi sarei fatto rivedere? Eccomi qui? Versione di Cicerone ma non ho la minima idea da che opera provenga? Grazie
L'imparare d? gioia Intellegi necesse est in ipsis rebus, quae discuntur et cognoscuntur, invitamenta inesse, quibus ad discendum cognoscendumque moveamur. Ac veteres quidem philosophi in beatorum insulis fingunt qualis futura sit vita sapientium, quos cura omni liberatos, nullum necessarium vitae cultum aut paratum requirentes, nihil aliud acturos putant, nisi ut omne tempus inquirendo ac discendo in naturae cognitione consumant. Nos autem non solum beatae vitae istam esse oblectationem videmus, sed etiam levamentum miseriarum. Itaque multi, cum in potestate essent hostium aut tyrannorum, multi in custodia, multi in exilio, dolorem suum doctrinae studiis levarunt. Phalereus Demetrius, princeps suae civitatis, cum patria pulsus esset iniuria, ad Ptolemaeum regem Alexandriam se contulit. Qui, cum philosophi? excelleret, multa praeclara in ilio calamitoso otio scripsit, non ad usum suum, sed ad animi cultum.
Cicerone
|