Data:
07/04/2003 16.09.02
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
aiutoooo!!!mi servirebbe al pi? presto possibile una versione di cicerone: Latissime patet ea ratio, qua societas hominum inter ipsos et vitae quasi communitas continetur; cuius partes duae, iustitia, in qua virtutis est splendor maximus, ex qua viri boni nominantur, et huic coniuncta beneficentia, quam eandem vel benignitatem vel liberalitatem appellari licet. Sed iustitiae primum munus est, ut ne cui quis noceat nisi lacessitus iniuria, deinde ut communibus pro communibus utatur, privatis ut suis. Sunt autem privata nulla natura, sed aut vetere occupatione, ut qui quondam in vacua venerunt, aut victoria, ut qui bello potiti sunt, aut lege, pactione, condicione, sorte; ex quo fit, ut ager Arpinas Arpinatium dicatur, Tusculanus Tusculanorum; similisque est privatarum possessionum discriptio. Ex quo, quia suum cuiusque fit eorum, quae natura fuerant communia, quod cuique obtigit, id quisque teneat; e quo si quis sibi appetet, violabit ius humanae societatis. Questa ? la versione...vorrei anche sapere da che opera ? tratta...se ? possibile avere anche l'analisi del tempo, del periodo sarebbe fantastico..aspetto con ansia la risposta!!!!!!!!!!!!grazie!!!!!!!!!!!
|