qua re hortatione tu quidem non eges, si ne in illa quidem re quae a te gesta est post hominum memoriam maxima hortatorem desiderasti ;
[2] illud tamen breviter significandum videtur, populum Romanum omnia a te exspectare atque in te aliquando reciperandae libertatis omnem spem ponere. tu si dies noctesque memineris, quod te facere certo scio, quantam rem gesseris, non obliviscere profecto quantae tibi etiam nunc gerendae sint. si enim iste provinciam nactus erit, cui quidem ego semper amicus fui, ante quam illum intellexi non modo aperte sed etiam libenter cum re p. bellum gerere, spem reliquam nullam video salutis. quam ob rem te obsecro iisdem precibus quibus senatus populusque Romanus ut in perpetuum rem p. dominatu regio liberes, ut principiis consentiant exitus.