Data:
07/04/2003 17.12.14
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Homo Thracius, robustus et valens viribus, at rerum rusticarum imperitus, agricolturam exercere cupiens, fundum mercatus est olea atque vite consitum. Cum nihil admodum super vite aut arbore colenda sciret, vicinum, opus suscepturum, inspectavit, eumque vidit rubos alte atque late obortos excidentem, stolones proceros amputantem. Acceditque prope et cur tantam ligni atque frondium caedem faceret percontatus est. Et vicinus ita respondit: ? ut ager ?, inquit, ? mundus purusque fiat eiusque arbores atque vites fecundiores ?. Discedit ille a vicino, gratis agens et laetus, tamquam adeptus esse rei rusticae disciplinam. Cum autem in fundum suum rediisset, falcem ac securim cepit, atque ibi ille miser imperitus vites suas omnes et oleas detruncavit comasque arborum uberrimosque vitium palmites decidit et virgulta simul omnia cum sentibus et rubis, purificandi agri gratia, convellit.
(da Aulo Gellio)
|