Data:
08/04/2003 20.13.34
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Caro Bukowski, avrei bisogno della traduzione di alcuni passi tratti dalla "prefazione" della Theoria Motus Lunae del matematico svizzero Leonhard Eulero.
Cum nullum sit dubium, quin summi Newtoni Theoria, qua motum Planetarum felicissimo cum successu certis legibus adstrinxit, plurimum ad motum Lunae accuratius determinandum contulerit, maximi sane in Astronomia momenti est quaestio: vtrum haec Newtoni Theoria omnino sit sufficiens omnibus motus inaequalitatibus, quae in Luna obseruantur, exactissime explicandis nec ne? Quandam autem a Newtoni asseclis plerumque affirmari solet, nullam in motu Lunae obseruari inaequalitatem, cuius ratio in ista Theoria non contineatur; tamen tantum abest, vt hic consensus a quoquam perspicue sit monstratus, vt potius applicatio huius Theoriae ad Lunam tantis implicetur calculi difficultatibus, quibus penitus euoluendis vires ingenii humani vix sufficere videntur. Plurimae quidem adhuc prodierunt Tabulae Lunares, quae ex Theoria Newtonia deductae perhibentur, sed praeterquam quod saepius ultra 5? ab obseruationibus discrepent, earum conuenientia cum Theoria ipsa neutiquam est euicta; quin potius pleraeque Tabulae inaequalitatum non tam Theoriae quam obseuationibus sunt superstructae. huiusmodi ergo tabularum siue consensus siue dissensus cum obseruationibus neque ad Theoriam Newtonianam plenissime confirmandam, neque ad eam infringendam allegari potest: nam quatenus istae tabulae obseruationibus satisfaciunt, hoc non soli Theoriae est tribuendum; quatenus autem cum obseruationibus minus conueniunt, hoc ne Theoriae quidem imputari poterit, propterea quod istae Tabulae non soli Theoriae innituntur.
Quaestio itaque, cujus mentionem feci, recte enodari nequit, nisi ante eiusmodi Tabulae exhibeantur, quae ex sola Theoria, nullis obseruationibus in subsidium vocatis, sint formatae; tum enim demum ex huiusmodi Tabularum collatione cum ingenti obseruationum summo studio institutarum copia diiudicare licebit, vtrum Theoria omnibus obseruationibus respondeat, an vero correctione quapiam indigeat. Non difficile quidem est ex principiis mechanicis motum Lunae aequationibus plures variabiles inter se permixtas continent, atque adeo differentialibus secundi ordinis implicantur, earum resolutio maximis difficultatibus est obnoxia; et quoniam alio modo nisi per approximationem suscipi non potest, vtcunque instituatur, semper non leue dubium remanet, vtrum partes, quae in calculo sunt neglectae et praetermissae, nihil, quod in motu Lunae esset notabile, efficere potuerint. Hoc modo explicatio motuum Lunae tota ad solam Analysin transfertur, ac difficultates, quibus premitur, inde oriuntur, quod Analysis nondum satis est exculta.
Cordiali saluti
P.S.
I brani che ho integrato a Giulio Ossequente fanno parte di saggio di una rivista astronomica, il cui titolo ? "I prodigi celesti di Giulio Ossequente di Luigi Zusi". Se t'interessa l'intero saggio te lo invio con un e-mail. Fammi sapere?
|