Data:
10/04/2003 13.51.48
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Eodem anno clarissimae urbes deletae sunt: Carthago a Scipione diruta est, L. Mummius Corinthum funditus eruit. Nomine devictae a se gentis uterque imperator honoratus est: nam alteri cognomen Africano, alteri Achaico inditum est. Diversi imperatoribus mores, diversa fuerunt studia. Scipio vero liberales artes omnesque doctrinas tantum admiratus est, ut ceteris imperatoribus multo praestiterit atque assidue studiis vacaverit. Domi militiaeque Polybium et Panaetium, magni ingenii viros, secum habuit; belli aut pacis artibus semper serviit, semperque inter arma ac studia versatus, aut corpus periculis, aut animum disciplinis exercuit. Mummius, contra, tam rudis ac omnis artis imperitus fuit, ut vix verbis exprimi possit. Tamen maioribus nostris suasum erat utrumque ducem non modo magnae utilitati, sed decori etiam rei publicae fuisse.
|