LETTERATURA torna alla homepage
PRECICERONIANA CICERONIANA AUGUSTEA IMPERIALE RISORSE
     
Ovidio


  Cerca







Progetto Ovidio - forum

pls - prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE

FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)

--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---



Leggi il messaggio

Mittente:
ptomber
Traduzione Theoria Motus Lunae   stampa
Data:
10/04/2003 20.10.46




Rispondi a questo messaggio  rispondi al msg

Scrivi un nuovo messaggio  nuovo msg

Cerca nel forum  cerca nel forum

Torna all'indice del forum  torna all'indice
Caro Bukowski, avrei bisogno della traduzione di alcuni passi tratti dalla "prefazione" della Theoria Motus Lunae di Eulero.

Cum igitur Theoria Newtoniana hoc principio latissime patente innitatur, quod omnia corpora coelestia se mutuo attrahant in ratione reciproca duplicata distantiarum, si motum Lunae secundum hanc Theoriam definire velimus, vires erunt spectandae omnes, quibus Luna sollicitatur. Atque inter has vires primaria est ea, qua ad terram vrgetur, quae si sola adessest, terraque quiesceret, Luna in ellipsi perfecta secundum regulas Keplerianas motum suum circa terrram absolueret. At cum Luna praeterea aeque ac terra ipsa etiam ad solem trahatur, hac vi motus ille regularis non mediocriter perturbabitur: atque haec vis a sole profecta omnium difficultatum, quae in determinatione motus Lunae offenduntur, causa est existimanda. Reliquiae enim vires, quibus forte Luna secundum Theoriam Newtoni ad reliquos planetas vrgeri deberet, tam sunt exiguae, vt effectus inde oriundus merito pro nihilo haberi queat.

Solas ergo vires solis ac terrrae in computum duci oportet, si motum Lunae secundum Theoriam definire velimus, atque cum ex his viribus formulae analyticae fuerint erutae, quae motum Lunae complectantur, omne studium in his formulis ita euoluendis erit impendendum, vt inde ad quoduis tempus propositum locus Lunae assignari, ac more apud Astronomos solito secundum longitudinem et latitudinem definiri queat. Hinc porro Tabulae Astronomicae pro motu Lunae erunt condendae, quibus omnes inaequalitates tam in longitudine quam in latitudine exhibeantur, ex quibus si pro cujusuis obseuationis momento locus Lunae computetur, consensus vel dissensus calculi ob obseruationibus Theoriam vel confirmabit, vel ejus defectum declarabit. Neque tamen Theoria sola hujusmodi Tabulis construendis sufficit, sed quaedam elementa extrinsecus ab obseuationibus assumi oportet, quae sunt 1?. Excentricitas orbitae Lunaris, quae salua theoria vel major vel minor esse potuisset; pendet enim a motu Lunae primitus impresso, quem Theoria non determinat, ses tanquam cognitum assumit. 2?. Locus Lunae medius pro quapiam Epocha proposita, qui pariter ex obseuationibus est concludendus. 3?. Locus Apogei orbitae Lunaris pro Epocha quadam data. 4?. Tempus periodicum Lunae secundum motum medium, quod pendet a distantia Lunae media a Terra, ideoque es sola Theoria definiri nequit. 5?. Locus nodorum Lunae pro Epocha quadam data: et 6to denique inclinatio media orbitae Lunaris ad planum Eclipticae.

His autem sex elementis per obseruationes definitis reliqua omnia, quibus ad locum Lunae pro quouis tempore assignandum opus est, ex sola Theoria sunt petenda; quae primo ad quoduis tempus locum Apogei eiusque ideo motum verum praebere debet, vt inde ex loco Lunae medio eius anomalia media colligi queat. Deinde Theoria quoque omnes correctiones seu Prostaphaereses, quae loco Lunae medio vel additae vel sublatae eius locum verum exhibeant, suppeditare debet; atque istae correctiones, quae motus inaequalitates appellari solent, partim ab Anomalia media Lunae, partim ab eius Phasi seu elongatione a sole, partimque ab Anomalia solis media pendent, ex quo triplici fonte numerus inaequalitatum in immensum augetur. Porro etiam Theoria motum nodi eiusque omnes inaequalitates indicare tenetur, ac denique etiam pro quouis tempore orbirae Lunaris veram inclinationem ad eclipticam, vt inde eius latitudinem veram eruere liceat.

Cordiali saluti
  Traduzione Theoria Motus Lunae
      Re: Traduzione Theoria Motus Lunae
 

aggiungi questa pagina ai preferiti aggiungi ai preferiti imposta progettovidio come pagina iniziale imposta come pagina iniziale  torna su

tutto il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti, ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski

  HOMEPAGE

  SEGNALA IL SITO

  FAQ 


  NEWSGROUP

%  DISCLAIMER  %

ideatore, responsabile e content editor NUNZIO CASTALDI (bukowski)
powered by uapplication.com

Licenza Creative Commons
i contenuti di questo sito sono coperti da Licenza Creative Commons