Data:
10/04/2003 20.18.01
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Servius Sulpitius Ciceroni salutem dicit. Posteaquam mihi renuntiatum est de obitu Tulliolae, filiae tuae, graviter molesteque tuli communemque eam calamitatem existimavi. Rem tamen, quae mihi non mediocrem consolationem attulit, volo tibi commemorare, si forte eadem res tibi dolorem minuere possit. Ex Asia rediens cum ab Aegina Megaram versus navigarem, coepi regiones circumcirca prospicere. Post me erat Aegina, ante Megara, dextra Piraeus, sinistra Corinthus, quae oppida quodam tempore florentissima fuerunt, nunc prostrata ac diruta ante oculos iacent. Coepi egomet mecum sic cogitare: "hem! nos homunculi indignamur, si quis nostrum interiit aut occisus est, quorum vita brevior esse debet, cum (mentre intanto) uno loco tot oppidorum cadavera proiecta iacent? Visne tu , Servi,te cohibere et meminisse hominem te esse natum?" Crede mihi : cogitatione ea non mediocriter sum confirmatus. Hoc idem, si tibi videtur, fac ut ante oculos tibi proponas.
|