Hannibal uno loco se tenebat, in castello quod ei a Prusia rege datum erat muneri. Id sic aedificatum erat ut in omnibus partibus aedificii exitus haberet, scilicet verens rex ne usu veniret quod accidit. Huc legati Romanorum venerant ac moltitudine domum eius circumdederant. At quidam puer, ab ianua prospiciens, Hannibali dixit plures praeter consuetudinem armatos apparere. Qui statim ei imperavit ut omnes fores aedificii circumiret ac propere sibi nuntiaret num eodem modo undique obsideretur. Puer celeriter quid esset renuntiavit atque ostendit omnes exitus occupatos esse. Hannibal sensit non fortu?to id factum esse, sed se peti neque sibi diutius vitam esse retinendam. Quam ne alieno arbitrio dimitteret, memor pristinarum virtutum, venenum, quod semper secum habere consueverat, sumpsit