Data:
12/04/2003 13.03.46
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Quid est, quaeso, Metelle, iudicium corrumpere, si hoc non est? testis, praesertim [Siculos], timidos homines et adflictos, non solum auctoritate deterrere, sed etiam consulari metu, et duorum praetorum potestate? Quid faceres pro innocente homine et propinquo, cum propter hominem perditissimum atque alienissimum de officio ac dignitate decedis, et committis, ut, quod ille dictitat, alicui, qui te ignoret, verum esse videatur?
Nam hoc Verrem dicere aiebant, te non fato, ut ceteros ex vestra familia, sed opera sua consulem factum. Duo igitur consules et quaesitor erunt ex illius voluntate. "Non solum effugiemus" inquit "hominem in quaerendo nimium diligentem, nimium servientem populi existimationi, M'. Glabrionem: accedet etiam nobis illud. iudex est M. Caesonius, conlega nostri accusatoris, homo in rebus iudicandis spectatus et cognitus, quem minime expediat esse in eo consilio quod conemur aliqua ratione corrumpere: propterea quod iam antea, cum iudex in iuniano consilio fuisset, turpissimum illud facinus non solum graviter tulit, sed etiam in medium protulit. Hunc iudicem ex Kal. ianuariis non habebimus. Q. Manlium, et Q. Cornificium, duos severissimos atque integerrimos iudices, quod tribuni plebis tum erunt, iudices non habebimus. P. Sulpicius, iudex tristis et integer, magistratum ineat oportet Nonis Decembribus. M. Crepereius, ex acerrima illa equestri familia et disciplina; L. Cassius ex familia cum ad ceteras res tum ad iudicandum severissima; Cn. Tremellius, homo summa religione et diligentia, ? tres hi, homines veteres tribuni militares sunt designati: ex Kal. ianuariis non iudicabunt.
|