Spartae numquam vir melior aut utilior quam Licurgus natus est. Cum is Apollinis oraculum consuluit, sacerdos, divino spiritu afflatus, sic locutus est: ? Utrum homo an deus sis nescio ?. Att?men nec eius sanctitas, nec patriae assiduus amor, nec leges sanctissimae quas ediderat aliquo modo ei profuerunt: nam Lycurgus nequitiam atque ingratum animum civium expertus est, qui lapidibus eum saepe adgressi sunt, ita ut vitam amissurus esset. Olim e foro per vim expulsus est; rursus impetum passus alterum oculum perdidit. Postremo cum e patria pulsus esset, inopiam atque exilii amaritudinem perdiu tulit. Homines saepe malis non parcunt; sed etiam minus parcere solent iis qui probi sunt atque civitati se dediderunt.