Data:
12/04/2003 16.01.03
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
----------------------------------------------------------------------------------- Fama est etiam Hannibalem annorum ferme novem, pueriliter blandientem patri Hamilcari, ut duceretur in Hispaniam, cum, perfecto Africo bello exercitum eo traiecturus sacrificaret, altaribus admotum, tactis sacris, iure iurando adactum (esse) se, cum primum posset, hostem fore populo Romano. Angebant ingentis spiritus virum Sicilia Sardiniaque amissae: nam et Siciliam nimis celeri desperatione rerum concessam (esse); item Sardiniam inter motum Africae fraude Romanorum stipendio etiam insuper imposito interceptam (esse). His anxius curis, ita se Africo bello, quod fuit sub recentem Romanam pacem, per quinque annos, ita deinde novem annis in Hispania, augendo Punico imperio, gessit, ut appareret eum agitare in animo maius bellum,quam quod geeret, et, si diutius vixisset, Hamilcare duce Poenos arma Italiae inlaturos fuisse, qui Hannibalis ductu intulerunt -----------------------------------------------------------------------------------
Me la traducete per favore? Fate attenzione che il mio prof. l'ha cambiata un p? rispetto all'originale (indicata nell'oggetto).
Tks.
|