Poetae natura ipsi et mentis viribus excitari et quasi divino spiritu inflari videntur. Quare recte noster Ennius sanctos appellat poetas, quia videantur nobis commendati esse quasi deorum aliquo dono atque munere. Sit igitur sanctum hoc poetae nomen, quod nulla umquam barbaria violavit. Saxa et solitudines voci poetarum respondent, bestiae saepe immanes eorum cantu flectuntur atque consistunt. Et nos, rebus optimis imbuti, nonne poetarum voce movemur? Colophonii dicunt Homerum civem suum esse, Chii suum vindicant, Salaminii repetunt, Smyrnaei suum esse confirmant: itaque etiam ei delubrum in oppido dedicaverunt.
grazieeee...sn riuscito a cambiare nick,quell'altro era d mia sorella...ma cm vedi nn lo utilizzo+