potentia romanorum admodum creverat et nonnulli populi foedera cum iis fecerant.aequi autem foedus fregerunt quod priore anno fecerant et incursionem in agrum Latinum fecerunt,plenique praedae in monte Algido castra posuerunt.in ea castra legati Romani venerunt et Aequis iuniuras obiecerunt,quas populo Romano fecerant.Tum Graccus,Aequorum imperator,arroganter respondit:<Mandata senatus ad quercum dicite;ego alia interim faciam>.Quercus enim magna illo loco imminebat.Tum ex legatis unus:<O sacra arbor,inquit,et dei omnes,audite foedus ab Aequis ruptum,nobisque adeste cum mox armis poenas ab eis repetemus>. Romam ut revenerunt legati,senatores consilium habuerunt.Alter consul in Algidum contra Gracchum exercitum movit. [da Livio]