Apud antiquos somnia putabantur veridica nuntia rerum futurarum. Mater Phalaridis, crudelissimi tyranni, traditur vidisse in somnis simulacra deorum: ex iis Mercurius e pat6ra, quam dextera manu tenebat, visus est sanguinem fundere; qui, cum terram attigisset, refervescere videbatur, sic ut tota domus sanguine redundaret. Hoc matris somnium immanis crudelitas filii comprobavit. Traditur autem Simonides poeta vidisse ignoturn quendam mortuum atque eum pie humavisse. Cum autem in animo haberet proximo die navem conscendere, sibi visus est per somnium moneri ne id faceret ab eo quem pie humaverat. Itaque Simonides in terra remansit. Qui autem navem conscenderant, fluctibus et procellis obruti sunt; ipse laetatus est quod vitam suam somnio quam navi committere maluerat.
puoi tradurmi questa frase?grazie Hic pagus unus dicebatur L. Cassum consulem olim interfecisse et eius exerciturn sub iugum misisse. grazie!ciao...a prestooooooo