Data:
13/04/2003 22.39.28
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
M. Pacuvius, grandi iam aetate et morbo corporis di?tino affectus, ex urbe Roma Tarentum migraverat. L. Accius, tunc haud parvol iunior, in Asiam proficiscens, cum Tarentum venisset, ad Pacuvium devertit. A quo comiter invitatus et pluribus diebus retentus, ei desideranti legit tragoediam suam, cui Atreus nomen est. Tum Pacuvius dixit sonora quidem esse quae scripsisset et grandia, sed sibi ea videri duriora paulum et acerbiora. Cui Accius: ? Ita est ut dicis; neque id me sane paenitet: meliora enim spero fore, quae deinceps scribam. Nam quod in pomis est, itidem esse aiunt in ingeniis: quae dura et acerba nascuntur, post fiunt mitia et iucunda; sed quae gignuntur mollia, non matura post fiunt sed putria ?.
dum Scipio in Hispania pugnat, a militibus ad eum adducitur captiva virgo, quae adeo form? eximi? erat ut, quacumque incederet, omnium in se oculos converteret. Statim Romanus dux eam percontatus est de patria parentibusque, atque inter cetera cognovit eam desponsam esse Celtiberorum principi, cui nomen erat Allucio. Extemplo parentes sponsumque ex eorum regione Scipio accivit. Audiverat, interea, principem deperire sponsae amore. Itaque cum princeps venisset, his verbis eum adlocutus est: ? Cum sponsam tuam milites ad me duxissent audiremque tibi illam cordi esse, eam apud me habui e?dem verecundi? qu? apud soceros tuos atque parentes ?. Quibus verbis dictis, eandem liberam dimisit.
solo tu puoi aiutarmi... grazie in anticipo
|