LETTERATURA torna alla homepage
PRECICERONIANA CICERONIANA AUGUSTEA IMPERIALE RISORSE
     
Ovidio


  Cerca







Progetto Ovidio - forum

pls - prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE

FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)

--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---



Leggi il messaggio

Mittente:
ptomber
Traduzione Theoria Motus Lunae   stampa
Data:
14/04/2003 20.06.37




Rispondi a questo messaggio  rispondi al msg

Scrivi un nuovo messaggio  nuovo msg

Cerca nel forum  cerca nel forum

Torna all'indice del forum  torna all'indice
Caro Bukowski, avrei bisogno della traduzione di alcuni passi tratti dalla "prefazione" della Theoria Motus Lunae di Eulero.

Cum autem, vt iam innui, nemo adhuc omnes inaequalitates, quae in motu Lunae reperiuntur, ex Theoria elicuerit, vt ex iis iudicium ferri possit, quantum haec Theoria cum obseuationibus conueniat; etsi nullum est dubium quin discrimen, si quod deprehenderetur, admodum paruum sit futurum: iam pridem haec quaestio ex solo motu Apogei dirimi est coepta, dum aliis motus Apogei ex obseruationibus cognitus magnopere a Theoria discrepare est visus, alii autem etiam hoc loco pulcerrimum consensum Theoriae et veritatis iactauerunt. Mirum autem est, ipsum Newtonum nihil circa motum Apogei ex Theoria statuisse, sed eum ex solis obseruationibus in calculum transtulisse, cum tamen motum nodorum summa sagacitate ex Theoria elicuisset, atque veritati consentaneum ostendisset. Cur igitur motum Apogei plane silentio praeterierit, nulla alia ratio subesse videtur, nisi quod animaduertit hunc motum, prouti ex Theoria prodiret, obseruationibus parum fore conformem. Ex iis enim, quae Newtonus in suo immortali opere de motu adsidum in genere tradidit, non admodum difficile videtur motum apogei Lunae definire: verum hic praeter expectationem euenit, vt motus apogei annuus vix 20? superans reperiatur, cum tamen ex obseruationibus constet, Apogeum Lunae interuallo unius anni vltra 40? promoueri.

Siue autem ista motus Apogei quantitas 20? legitime sit ex Theoria deriuata, siue minus; consideratio Apogei tutissimum praebet remedium quaestionem de sufficientia Theoriae Newtonianae decidenti. Quamuis enim ex Theoria inaequalitas quaepiam in ipso Lunae aliquot minutis secundis vel etiam maior minorue prodiret, quam experimenta monstraret, tamen tantilla differentia merito vel leui cuipiam errori in obseruationibus, vel vitio in approximatione commisso tribueretur; quandoquidem aliunde certum est Theoriam Newtonianam non admodum a veritate recedere. At longe aliter est comparata ratio motus Apogei: quodsi enim vires Lunam sollicitantes tantillum a Theoria Newtoniana discrepent, vt ex iis in ipso motu Lunae vix perceptibile discrimen nasceretur, tamen inde in motu Apogei annuo differentia plurium graduum oriri poterit. Quae tanta differentia cum nulli errori vel obseruationum vel ipsius calculi, siquidem omni cura instituatur, tribui queat, inuestigatio motus apogei certissimum suppeditat criterium iudicandi, vtrum quaepiam Theoria veritati sit consentanea nec ne?

Cordiali saluti
  Traduzione Theoria Motus Lunae
      Re: Traduzione Theoria Motus Lunae
 

aggiungi questa pagina ai preferiti aggiungi ai preferiti imposta progettovidio come pagina iniziale imposta come pagina iniziale  torna su

tutto il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti, ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski

  HOMEPAGE

  SEGNALA IL SITO

  FAQ 


  NEWSGROUP

%  DISCLAIMER  %

ideatore, responsabile e content editor NUNZIO CASTALDI (bukowski)
powered by uapplication.com

Licenza Creative Commons
i contenuti di questo sito sono coperti da Licenza Creative Commons