In Gallia non solum in omnibus civitatibus atque in omnibus pagis partibusque factiones sunt, sed etiam in singulis domibus. Quarum factionum principes sunt, qui summam auctoritatem eorum iudicio habere existimantur: ad eorum arbitrium iudiciumque summal omnium rerum consiliorumque committitur. Et id videtur antiquitus institutum esse, ne quis ex plebe auxilii egeret contra potentiorem. Principes enim minime patiunttir suos opprimi et circumveniri, atque, si aliter faciunt, nullam inter suos habent auctoritatem. Haec eadem ratio est in summa totius Galliae: namque omnes civitates in partes divisae sunt duas. Plebs habetur paene servorum loco, quae nihil audet per se, nulli consilio adhibetur.
per favore...domani posso mandarti 2 o 3 versioni?