Vidi villam, extructam lapide quadrato,murum circumdatum silvae,turres quoque in propugnaculum villae utrimque subrectas,cisternam aedificiis ac viridibus subditam quae sufficere in usum vel exercitus posset,balneolum angustum,tenebricosum ex consuetudine antiqua:non videbatur maioribus nostris calda nisi obscura.Magna ergo me voluptas subiit contemplantem mores Scipionis ac nostros:in hoc angulo ille "Carthaginis horror",cui Roma debet quod tantum semel capta est,abluebat corpus laboribus rusticibus fessum.Exercebat enim opere se terramque (ut mos fuit priscis)ipse sibigeat.Sub hoc ille tecto tam sordido stetit,hoc illum pavimentum tam vile sustinuit:at nunc quis est qui sic lavari sustineat?