Data:
15/04/2003 20.05.59
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Caro Bukowski, avrei bisogno della traduzione di alcuni passi tratti dalla "prefazione" della Theoria Motus Lunae di Eulero.
Quodsi ergo calculo rite administrando Theoria Newtoni reperiatur tantum Apogei Lunaris motum exhibere, quantus per obseruationes deprehenditur, scilicet ultra 40? quotannis; fortius certe argumentum, quo veritas hujus Theoriae indubie demonstretur, desiderari nequit. Sin autem contra eueniat, vt progressio Apogei annua ex Theoria rite deriuata natabiliter a 40? deficiat, hinc certo erit concludendum Theoriam Newtonianam correctione quapiam indigere, neque vires, quibus Luna reuera sollicitatur, exactissime huic Theoriae esse conformes.
Verum haec ipsa quaestio, vtrum Theoria Newtoniana ad verum apogei Lunae motum perducat nec ne? est profundissimae indaginis, atque summam in calculo circumspectionem ac sollertiam requirit. Quanquam enim ex principiis generalibus, vnde vulgo motus absidum definiri solet, satis luculenter semissis tantum pro motu Apogei Lunae elicitur; tamen quoniam in calculo plures termini, qui in determinationem motus Lunae ingrediuntur, ob paruitatem sunt reiecti, merito dubitatio suboritur, num hi ipsi termini, si eorum ratio esset habita, non istum defectum compensare valuerint? Quin etiam non defuere Geometrae, qui consensum huius Theoriae cum vero Apogei motu demonstrare sunt conati: verum plerumque non difficile erat paralogismum in ipsorum ratiociniis deprehendere. Maximam autem hoc loco attentionem meretur iudicium profundissimi Geometrae Clairaut, qui cum primum validissimis argumentis statuisset, Newtoni Theoriam non vltra dimidum veri apogei Lunaris motus suppeditare, subito in contrariam abiit sententiam statuens hanc Theoriam elegantissime cum veritate conspirare; neque certe tantae perspicaciae Vir a pristina sententia, quam omni studio propugnauerat, recessisse est putandus, nisi firmissimis argumentis eo esset adactus.
Cum autem omnes rationes, quae Ipsum ad hanc retractationem impulerint, nondum publice exposuerit, liceat mihi quidem, qui semper contrariae sententiae fui addictus, tantisper arduam hanc quaestionem tanquam nondum decisam spectare, donec per propriam inuestigationem inuenero, quid de ea sit statuendum. Postquam enim iam a longo temporis interuallo plurimum studii in indagatione motus Lunae consumsissem, ac variis methodis insistens semper conclusionem Theoriae Newtonianae minus fauentem essem adeptus; quam tamen pro rite demonstrata venditare non eram ausus, propterea quod approximatione essem vsus, ac semper suspicio quaedam ratione terminorum praetermissorum remaneret: nuper in aliam incidi viam hanc inuestigationem suscipiendi, quae mihi multo certior videtur, ita vt per eam nulla dubitatione interiecta ad veritatem penetrare confidam. Ne autem si forte Theoriam Newtonianam minus sufficientem inuenero, calculum secundum aliam Theoriam de nouo instituere cogar, statim meam inuestigationem in latiori sensu exordiar, viresque quibus Luna ad terram sollicitatur, non exacte sed proxime tantum quadratis distantiarum reciproce proportionales assumam: deinceps scilicet innotescet, vtrum haec aberratio a regula Newtoniana locum habeat nec ne? Calculum autem ita adornabo, vt quicquid euenerit, non solum verum apogei motum assequar, sed etiam omnes Lunae inaequalitates inde elicere valeam, quas deinceps Astronomorum more tabulis complecti licebit.
Primum ergo problema in latissimo significatu concipiam, vt corporis a viribus quibuscunque sollicitati motum sim inuestigaturus: deinde vires, quibus Luna actu vrgeri censenda est, in calculum introducam, et aequationes Lunae motum determinantes exhibebo. Has porro aequationes variis modis in alias formas transmutabo, donec eas eo perduxero, vbi ad finem propositum maxime accomodatae videbuntur: quo cum peruenero, tandem tam motum Apogei, quam cunctas Lunae inaequalitates motus ex calculo deriuare studebo.
Cordiali saluti
|