Data:
17/04/2003 15.05.57
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Ciao!Siccome non sono sicuro della mia traduzione posso avere una tua traduz.???GRAZIE CIAO CIAO Cogita te missum in provinciam Achaiam, illam veram et meram Graeciam, in qua primum humanitas,litterae,etiam fruges inventae esse creduntur;missum ad ordinandum statum liberarum civitatium,id est ad homines maxime homines,ad liberos maxime liberos,qui ius a natura datum virtute,meritis,amicitia,foedere denique et religione tenuerunt.Reverere conditores deos et nomina deorum.Reverere gloriam veterem et hanc ipsam senectutem,quae in homine venerabilis,in urbibus sacra est. Sit apud te honor antiquitati,sit ingentibus factis,sit fabulis quoque.Nihil ex cuiusquam dignitate,nihil ex libertate,nihil etiam ex iactatione decerpseris.Habe ante oculos hanc esse terram quae nobis miserit iura, quae leges non victis sed petentibus dederit;Athenas esse quas adeas,Lacedaemonem esse quam regas;quibus reliquam umbram et residuum libertatis nomen eripere durum,ferum,barbarum est.Vides a medicis,quamquam in adversa valetudine nihil servi ac liberi differant,mollius tamen liberos clementiusque tractari.Recordare quid quaeque civitas fuerit;non ut despicias quod esse desierit;absit superbia,asperitas. GRAZIE MILLE.......
|