De Scipionis argutiis In curia duo consules inter se contendebant de imperio belli quod populus Romanus in Hispania gerebat. Alter e?rum inops erat, alter autem nimis avidus, sed uterque illius rei honorem sibi vindicabat. Magna erat dissensio inter senatores: alii alteri favebant, sed neuter superior aut inferior constabat. Tandem senator qui contioni praeerat sic Scipionem Aemilianum interrogavit: "Quae tua sententia est? Utri consuli maiorem fidem tribuis? Utrum alteri anteponis?". "Neutrum", respondit Scipio, "equidem probo: nam alteri nihil est, alteri nihil satis est".