Data:
24/04/2003 14.26.06
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Ciao!!Posso avere la traduzione di questa versione di Tacito??Grazie mille e Tantissimi Auguri Di Buona Pasqua............anche se un pochino in ritardo!!! Si quis piorum Manibus locus,si,ut sapientibus placet,non cum corpore extinguuntur magnae animae, placide quiescas,nosque,domum tuam, ab infirmo desiderio et muliebribus lamentis ad contemplationem virtutum tuarum voces(verbo),quas neque lugeri neque plangi fas est. Admiratione te potius et immortalibus laudibus et similitudine colamus. Id filiae quoque uxorique praeceperim,sic patris,sic mariti memoriam venerari,ut omnia facta dictaque eius secum revolvant, formamque ac figuram animi magis quam corporis complectantur: non quia intercedendum putem imaginibus,quae marmore aut aere finguntur,sed,ut vultus hominum,ita simulacra vultus imbecilla ac mortalia sunt,forma mentis aeterna,quam tenere et exprimere non per alienam materiam et artem,sed tuis ipse moribus possis( con l'ind.).Quidquid ex Agricola amavimus,quidquid mirati sumus,manet mansurumque est in animis hominum,in aeternitate temporum,in fama rerum. Grazie!!!
|