Cerca |
|
|
|
|
pls
- prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE
FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)
--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---
|
|
|
Leggi il messaggio
Mittente:
Nina2003
|
versione di Cicerone
|
stampa
|
Data:
25/04/2003 16.49.43
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Cum urbem constituisset, quam e suo nomine Romam iussit nominari, Romulus ad firmandam civitatem et ad muniendas opes regni sui novum quoddam consilium secutus est. Cum enim ludos anniversarios in circo Consualia facere instituisset, Sabinas honesto ortas loco virgines, quae Romam ludorum gratia venissent, rapi iussit a nonnullis Romanis iuvenibus ac in familiarum amplissimarum matrimoniis conlocari. Qua ex causa cum bellum Romanis Sabini intulissent, proeliique certamen varium atque anceps fuisset, Romulus cum Tito Tatio, rege Sabinorum, foedus icit, matronis ipsis, quae raptae erant, orantibus; quo foedere et Sabinos in civitatem adscivit sacris conmunicatis et regnum suum cum illorum rege sociavit.
|
|
• versione di Cicerone Re: versione di Cicerone
|
|
|
|
|
|
tutto
il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti,
ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski
|
|
|