Data:
26/04/2003 13.01.50
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Adempta spe capiendi Nolam, Hannibal Acerras recessit. Tum M. Claudius Marcellus, extemplo clausis portis custodibusque dispositis ne quis egrederetur, in foro quaestioneml de iis habuit, qui occulta colloquio cum hostibus habuerant. Septuaginta damnatos proditionis securi percussit, bonaque eorum populi Romani esse iussit. Deinde, cum senatui suminam rerum tradidisset, cum omni exercitu profectus est atque supra Suessulam, Campaniae urbem, consedit. Hannibal vero, primum ad voluntariam deditionem Acerras perlicere conatus, quoniam cives obstinatos esse in fide sensit, urbem demum obsidere atque oppugnare paravit. Ceteram Acerrarum incolis plus animi quam virium erat; itaque, desperat? urbis tutel?, cum moenia circumvarari conspexerunt, silentio noctis dilapsi, occultis semitis in Campaniae urbes, quas plane certum erat non mutasse fidem, perfugerunt.
|