Data:
26/04/2003 21.56.15
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Aborigines Italiae primi incolae fuerunt; eorum rex Saturnus tantae iustitiae fuisse traditur, ut sub illo nemo serviverit atque omnia communia et indivisa fuerint. Itaque Italia, ex regis nomine, turn Saturnia appellata. Aliquanto post rex Latinus regnum obtinuit, cuius temporibus Aeneas ab Asia, Troia a Graecis expugnatii, in Italiam venit. Sed nihil simultatis inter utrumque fuit. Nam Latinus rex, cuius magni referebat bellum inconsulte non suscipere, antequam ad pugnam veniretur, Aeneam ad colloqium vocavit. Postquam eum cognovit, tanti aestimavit, ut in regni societatem receperit atque ei in matrimonitim dederit Laviniam filiam, quae Turno, Rutulor-um duci, antea desponsa erat. Quare commune utriusque bellum adversus Turnum fuit, propter fraudatas Laviniae nuptias, in quo et Turnus et Latinus interiere.
|