Data:
28/04/2003 17.36.56
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Salve, vorrei gentilmente la traduzione delle 2 versioni sottostanti, con stima, Filippo
Equidem ego sic apud meum animum statuo: cuicumque in sua civitate amplior illustriorque locus quam aliis est, ei magnam curam esse rei publicae. Nam ceteris salva urbe tantummodo libertas tuta est; qui per virtutem sibi divitias, decus, honorem pepererunt, ubi paulum inclinata res publica agitari coepit, multipliciter animus curis atque laboribus fatigatur; aut gloriam aut libertatem defensat, omnibus locis adest, festinat, quanto in secundis rebus florentior fuit, tanto in adversis asperius magisque anxie agitat. Igitur plebs senati sicut corpus animo oboedit eiusque consulta exsequitur, patres consilio valere decet, populo supervacanea est calliditas. At hoc tempore homines nobiles, quorum animos socordia atque ignavia invasit, per superbiam cunctis gentibus moderantur.
Postero die, ubi primum inluxit, ad spolia legenda foedamque etiam hostibus spectandam stragem (Carthaginienses) insistunt. Iacebant tot Romanorum milia, pedites passim equitesque, ut quem cuique fors aut pugna iunxerat aut fuga. Adsurgentes quidam ex strage media cruenti, quos stricta matutino frigore excitaverant vulnera, ab hoste oppressi sunt. Quosdam et iacentes vivos succisis feminibus poplitibusque invenerunt, nudantes cervicem iugulumque et reliquum sanguinem iubentes haurire.
|