Data:
28/04/2003 19.55.51
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Caro Bukowski, avrei bisogno della traduzione di alcuni passi tratti dalla Philosophia Mundi del filosofo francese medievale Guglielmo di Conches.
Praefatio
Quoniam, ut ait Tullius in prologo Rhetoricorum, ?eloquentia sine sapientia nocet; sapientia vero sine eloquentia, etsi parum, tamen aliquid cum eloquentia autem maxime prodest?, errant qui, postposita proficiente et non nocenti, adhaerent nocenti et non proficienti. Id namque agere est Mercurii et Philologiae coniugium, tanta cura virtutis et Apollinis quaesitum, omnium conventu deorum approbatum, solvere. Id etiam est gladium semper acuere, sed nunquam in praelio percutere. Multos tamen nomen magistri sibi usurpantes, non solum hoc agere, sed etiam aliis sic esse agendum iurantes cognoscimus; nihil quippe de philosophia scientes, aliquid se nescire confiteri erubescentes, suae imperitiae solatium quaerentes, ea quae nesciunt, nullius utilitatis minus cautis praedicant. Sed, quia, ut ait Terentius:
Non est mirum si meretrix impudenter agit (Ter. Andr. 4,4,16)
impudentia illorum postposita, de philosophia aliquid dicere proposuimus, ut diligentibus ipsam pro posse nostro proficiamus; non diligentes vero ad diligentiam excitemus. Incipientes igitur a ?prima causa rerum Deo?, usque ad hominem continuabimus tractatum, de ipso homine multa dicentes, illud autem principium dictionis ponentes, ut si aliquid in hoc opere imperfectum videatur, humanae imperfectioni deputetur; nec ideo, quod in eo utile erit, vituperetur. Neque enim propter unum male dictum, bona vituperanda, sicut nec propter bene dictum, mala laudanda. Quandoque enim vigilat Thersites et dormit Ulysses.
Atque operi longo fas est obrepere somnum (Hor., De arte poetica 361)
De philosophia igitur tractare incipientes quid sit philosophia dicamus.
XX. Quid humectum animal
Tertius ordo est in hac humecta parte aeris, quod ita definitur: animal humectum, rationale, immortale, patibile, cuius est officium humanitati invidere, ex invidia insidiari, quia unde descendit per superbiam, ascendit humanitas per humilitatem. Et est ita luxuriosum, quod aliquando commiscet se mulieribus et aliquos generat. Unde incubi dicuntur daemones qui sic concumbunt. Qui differunt ab aliis daemonibus in hoc, quod primi duo ordines dicuntur calodaemones, i. e. bonum scientes, calos enim bonum, daemon sciens; isti vero dicuntur cacodaemones, i. e. malum scientes, cacos enim malum est.
Ne abhorreas nomen, quod isti et illi dicuntur daemones quasi scientes, cum isti et illi angeli dicantur, unde dicitur bonus angelus et malus. - Inferiorem partem mundi, i. e. terram, habitat animal rationale, mortale, i. e. homo, de quo in loco suo dicemus.
Cordiali saluti
|