Diversit? dei doveri secondo l'et? Non eadem sunt officia omnium aetatum, sed alia iuvenibus, alia senioribus exercenda sunt. Nunc, cum de officiis universis dicturi simus, pauca de hac distinctione nobis dicenda sunt. Adulescentibus maxime senes verendi sunt atque, cum aliquid suscepturi sunt, deligendi ex iis optimi, ut eorum consiluim et auctoritatem sequantur. Nam imperitia et inscitia iuvenum regendae erunt senibus, qui longa aetate omnium rerum usum (esperienza) adepti sunt. Adulescentium prima aetas a libidinibus arcenda est et exercenda in laboribus et animi et corporis atque in bonarum artium studiis. Atque etiam cum animos relaxaturi et refecturisunt ut se iucunditati tradant, maxima temperantia iuvenibus adhibenda erit et verecundia servanda. Senibus autem labores corporis minuendi sunt; animi exercitationes augendae. Nam inter omnes constat quantum civibus et rei publicae eorum prudentia profutura sit.