Data:
05/05/2003 14.39.48
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
L'ANIMA E' IMMORTALE Tu vero enitere et sic habeto, non esse te mortalem, sed corpus hoc; nec enim tu is es, quem forma ista declarat, sed mens cuiusque is es quisque, non ea figura,quae digito demonstrari potest. Deum te igitur scito esse, siquidem est deus, qui vigit, qui sentit, qui meminit, qui providet, qui tam regit et moderatur et movet id corpus, cui praepositus est, quam hunc mundum ille princeps deus,et ut mundum ex quadam parte mortalem ipse deus aeternus, sic fragile corpus animus sempiternus movet. Nam quod semper movetur, aeternum est, quod autem motum adfert alicui, quodque ipsum agitatur aliunde, quando finem habet motus, vivendi finem habeat necesse est.
|