1) Iam virtutem ex consuetudine vitae sermonisque nostri interpretemur nec eam, ut quidam docti, verborum magnificentia metiamur virosque bonos eos, qui habentur, numeremus. (Cic) 2) Plurimum in amicitia amicorum bene suadentium valeat auctoritas eaque adhibeatur ad monendum non modo aperte sed etiam acriter, si res postulabit. (Cic) 3) Quam ob rem hos quidem ab hoc sermone removeamus, ipsi autem intellegamus nostra natura gigni sensum diligendi et benevolentiae caritatem. (Cic) 4) Ne destiteris ad me, quidquid in mentem venerit, scribere; mihi nihil potest esse gratius. (Cic)