Data:
06/05/2003 14.53.58
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
E' tratto da Nepote, ma con parecchie modifiche mi sembra.
Defecerat a rege Tissaphernes, neque id tam Artaxersi quam ceteris erat apertum: multis enim magnisque meritis apud regem, etiam cum in officio non maneret, valebat. Neque id erat mirandum, si non facile ad credendum adducebatur, reminiscens eius se opera Cyrum fratrem superasse. Huius accusandi gratia Conon a Pharnabazo ad regem missus posteaquam venit, primum, ex more Persarum, ad Chiliarchum, qui secundum gradum imperii tenebat, Tithrausten accessit seque ostendit cum rege colloqui velle. Nemo enim sine hoc admittitur. Huic ille: <<Nulla>> inquit <<mora est, sed tu delibera, utrum colloqui malis, an per litteras agere quae cogitas. Neccesse est enim, si in conspectus veneris, venerari te regem. Hoc si tibi grave est, per me nihilo setius editis mandatis conficies quod studes>>. Tum Conon, quae huic volebat, scripta tradidit. Quibus cognitis, rex tantum auctoritate eius motus est, ut et Tissaphernem hostem iudicarit et Lacedemonios bello persequi iusserit et ei permiserit quem vellet eligere ad dispendam pecuniam.
|