Data:
06/05/2003 16.49.33
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Peracto tam acri atque cruento proelio, in Persarum castris multum auri ceterarumque opum inventum est. Inter plurimos captivos mater et uxor eademque soror et filiae duae Dani fuere. Ad eas visendas et consolandas cum Alexander rex venisset, mulieres regiae, conspectis armatis, invicem se amplexae, velut statico moriturae, magnam complorationem ediderunt. Deinde ad Alexandri pedes provolutae, mortis dilationem deprecabantur, ut tanturn Darii corpus sepelirent. At tanta muhennn pietate commotus, Alexander, cuius magrti intererat illas nobiles mulieres maximo honore tractari, ita ut, tantae benevolentiae memores, Macedonum amicitiam atque societatem cuperent, eis animum addidit. Darium vivere dixit et timentibus metum mor~ tis dempsit, easque et existimari et salutari sicut reginas praecepit; Darii filias quoque matrimonium non sordidius dignitate patris sperare hortatus est.
|