Data:
06/05/2003 22.05.08
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Postea Marcus Octavius cum Salonam, in Dalmatia, pervenisset, oppidum oppugnare instituit. Est autem oppidum et loci naturd et colle munitum. Sed celeriter cives, ligneis effectis turribus, his se munierunt et, cum essent infirmi ad resistendum propter paucitatem hominum, crebris confecti vulneribus, ad extremum auxilium descenderunt servosque omnes puberes liberaverunt et, praesectis omnium mulierum crinibus, tormenta effecerunt. Quorum. cognita sententii, Octavius quinis castris oppidum circumdedit atque uno tempore obsidione et oppugnationibus eos premere coepit. Salonae cives, omnia perplti parati, maxime ab ie frumentaria laborabant. Cui rei missis ad Caesarem legatis, auxilium ab eo petebant; reliqua, sicut poterant, incommode per se sustinebant.
|