Data:
07/05/2003 14.28.51
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Buongiorno... mi sevirebbe questa traduzione possibilmente x tomorrow... Grasieeeeeeeeeeee
Il programma di governo del console Cicerone
Ego qualem kalendis lanuariis acceperim rempublicam, Quirites, intellego, plenam sollicitudinis, plenam timoris, in qua nihil erat mali, nihil adversi, quod boni non metuerent, improbi non exspectarent. Quae cum ego non solum suspicarer, sed piane cemerem, dixi in senatu me popularem consulem futumm. Quid enim est tam populare quam pax? qua non modo ii quibus natura sensum dedit, sed etiam tecta atque agri mihi laetari videntur. Quid tam populare quam libertas? quam non solum ab hominibus, verum etiam a bestiis expeti atque omnibus rebus anteponi videtis. Quid tam populare quam otium? quod ita iucundum est ut et vos et maiores vestri et fortissimus quisque vir maximos labores suscipiendos putet ut aliquando in otio esse possit. Quin etiam maioribus nostris praecipuam laudem debemus quod eomm labore est factum ut impune in otio esse possemus. Itaque quo modo possum non esse popularis, cum videam haec omnia, Quirites, pacem extemam, libertatem, otium domesticum, denique omnia, quae vobis cara sunt, in f?dem et in patrocinium mei consulatus esse collata?
Grazie mille... ciauz H4ck3rz
|