LETTERATURA torna alla homepage
PRECICERONIANA CICERONIANA AUGUSTEA IMPERIALE RISORSE
     
Ovidio


  Cerca







Progetto Ovidio - forum

pls - prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE

FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)

--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---



Leggi il messaggio

Mittente:
ptomber
Traduzione Philosophia Mundi   stampa
Data:
07/05/2003 20.07.03




Rispondi a questo messaggio  rispondi al msg

Scrivi un nuovo messaggio  nuovo msg

Cerca nel forum  cerca nel forum

Torna all'indice del forum  torna all'indice
Caro Bukowski, avrei bisogno della traduzione di alcuni paragrafi tratti dai capitoli dalla Philosophia Mundi di Guglielmo di Conches.

XXII.
De elementis

Hactenus de illis quae sunt et non videntur nostra disseruit oratio;
nunc ad ea quae sunt et videntur stilus convertatur. Sed antequam
initium dicendi faciamus, petimus, ut si loquentes de visibilibus,
probabile et non necessarium dicamus, vel necessarium et non probabile,
non inde vituperemur: ut philosophi enim necessarium, etsi non probabile
ponimus, ut physici vero probabile, etsi non necessarium adiungimus. Sed
illud videatur, si aliqui probabilius inter modernos inde tractaverunt.
Tractaturi igitur de eis quae sunt et videntur, quia illa corpora sunt
et omnia corpora ex elementis constant, ab elementis sumatur exordium,
et ostendamus, quid sit elementum, quare IIII sint elementa nec
pauciora, quod fuit chaos elementorum et qualiter solutum.

Elementum ergo, ut ait Constantinus in Pantegni, est simpla et minima
pars alicuius corporis - simpla ad qualitatem, minima ad quantitatem;
cuius expositio talis est: elementum est pars simpla, i. e. cuius non
sunt contrariae qualitates. Sed quia ?hoc totum videntur? habere ossa et
similia, ut removeat illa, addit ?minima?, i. e. quae ita est pars
alicuius, quod nihil est pars eiusdem. Unde litterae per simile dicuntur
elementa, quia ita sunt partes syllabae, quod nihil est pars eiusdem.
Voluit autem iste Constantinus ex IIII elementis constare humores, ex
humoribus partes tam omiomiras, i. e. consimiles ut est caro, ossa, quam
organicas, i. e. officiales ut manus, pedes et similia, ex utrisque vero
partibus humanum corpus constare. Ergo secundum eum nullum ex his IIII
quae videntur et a quibusdam elementa reputata sunt, elementum est,
videl. neque terra nec aqua nec aer nec ignis, nullum quippe eorum est
simplum qualitate, minimum quantitate. Etenim in terra aliquid est
calidi, aliquid frigidi, aliquid sicci, aliquid humidi. Quod quia patens
est lippis et tonsoribus, probationem illius praetermittamus, neque enim
aperte vera neque aperte falsa probanda sunt, sed de quibus aliqua
dubitatio est.

Non est ergo simpla qualitate, minima quantitate, cum ex tam magnis
partibus constet: quantae sunt IIII illius partes vel V zonae! Nec ergo
elementum est. Similiter de aqua et aere et igne probari potest.
Elementa ergo sunt simplae et minimae particulae, quibus haec IIII
constant, quae videmus. Quae elementa numquam videntur, sed ratione
divisionis intelliguntur. Dividitur enim, ut figuraliter dicatur,
humanum corpus in organica, scil. in manus etc., organica vero in
omiomira, i. e. consimilia, videl. in particulas carnis et ossis etc.,
omiomira autem in humores, melancoliam etc., et humores in elementa, i.
e. in simplas et minimas particulas. Cuius divisionis pars actu, pars
sola ratione et cogitatione, fieri potest, corpus enim humanum in
membra, membra in omiomira actus dividere potest, sed omiomira in
humores, humores in elementa solus intellectus dividit, quia - ut ait
Boetius in commentario super Porphyrium - ?vis est intellectus coniuncta
disiungere, disiuncta coniungere?.


Cordiali saluti
  Traduzione Philosophia Mundi
      Re: Traduzione Philosophia Mundi
 

aggiungi questa pagina ai preferiti aggiungi ai preferiti imposta progettovidio come pagina iniziale imposta come pagina iniziale  torna su

tutto il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti, ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski

  HOMEPAGE

  SEGNALA IL SITO

  FAQ 


  NEWSGROUP

%  DISCLAIMER  %

ideatore, responsabile e content editor NUNZIO CASTALDI (bukowski)
powered by uapplication.com

Licenza Creative Commons
i contenuti di questo sito sono coperti da Licenza Creative Commons