Data:
08/05/2003 14.43.08
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Il sogno di Annibale (celio Antipatro) Graeca historia est (is autem diligentissume res Hannibalis persecutus est): Hannibalem, cum cepisset Saguntum, visum esse in somnis a love in deorum concilium vocari; qua cum venisset, lovem imperavisse, ut Italiae bellum inferret, ducemque ei unum e concilio datum; quo illum utentem cum exercitu progred? coerisse; tum ducem illum ei praecepisse, ne respiceret; illum autem id diutius fa cere non potuisse elatumque cupiditate respexisse; tum visam beluam vastam et immanem circumplicatam serpentibus, quacumque incederet, omnia arbusta, virgulta, tecta pervertere, et eum admiratum quaesisse de dea, quodnam illud esset tale monstrum; et deum respondisse vastitatem esse Italiae. FRASI 321. 1. Malueram silentio transiri, quod erat susceptum ab ilis. Cic. - 3. Veniet tempus mortis, et quidem celeriter, et sive retractabis, sive properabis; volat enim aetas. Cic. - - 5. Pugnem aperte contra nobilissimorum hominum voluntates? Studia, consilia, cogitationes eorum aperiam? Cic. 7. Qualescumque duces habuistis, qualescumque ipsi fuistis, omnia, quantacumque petistis, obtinuistis seu vi seu fortuna vestra. Liv. - - 9. Esto: sit in verbis tuis hic stupor; quanto in rebus maior! Cic.
|