Data:
08/05/2003 16.18.04
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Versione di vitruvio... Grazie in anticipo...
Origine del capitello corinzio.
Genus, quod Corinthium dicitur, virginalis habet gracilitatis imitationem, quod virgines, propter aetatis teneritatem gracilioribus membris f?guratae, effectus recipiunt in ornatu venustiores. Cuius capituli prima inventio sic memoratur esse facta. Virgo civis Corinthia, iam matura nuptiis, implicita morbo decessit; post sepulturam eius, quibus ea virgo poculis delectabatur, nutrix coll?ct? et composita in cal?tho pertulit ad monumentum, et in summo collocavit et, uti ea permanerent diutius sub divo, tegola texit. Is cal?thus fortuito supra acanthi radicem fuerat collocatus: interim pondere pressa radix acanthi media folia et caulic?los circa vemum tempus profudit, cuius cauliculi secundum calathi latera crescentes et ab angulis teg?lae ponderis necessitate expressi, flexuras in extremas partes volutarum facere sunt coacti. Tunc Callimachus, qui propter elegantiam et subtilitatem artis marmoreae ab Atheniensibus Cat?technos fuerat nominatus, praeteriens hoc monumentum, animadvertit eum calathum et circa foliorum nascentem teneritatem, delectatusque genere et formae novitate ad id exemplar columnas apud Corinthios fecit.
Ciau... Spero che il txt sia accettabile... ;) H4ck3rz
|