Data:
09/05/2003 15.51.48
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Ciao, potresti tradurmi questa versione? Ho qualche difficolt? e non vorrei che domani chiamasse me... mi rovinerei l'8!
Di Nepote:
Hunc Athenienses non solum in bello,sed etiam in pace diu desideraverunt.Fuit enim tanta liberalitate,com compluribus locis praedia hortosque aberet,ut numquam in eis custodem imposuerit fructus servandi gratia,ne quis impediretur quominus eius rebus,quibus quisque vellet,frueretur. Semper eum pedisequi cum nummis sunt secuti,ut, si quis opis eius indigeret, haberet quod statim daret, ne differendo videretur negare. Saepe com aliquem offensum fortuna videret minus bene vestitum,suum amiculum dedit. Cotidie sic cena ei coquebatur, ut, quos invocatos vidisset in foro,omnes devocaret, quod facere nullum diem praetermittebat. Nulli fides eius, nulli opera, nulli res familiaris defuit: multos locupletavit, complures pauperes mortuos, qui unde efferrentur non reliquissent, suo sumptu extulit. Sic se gerendo monime est mirandum,si et vita eius fuit secura et mors acerba.
Antonello!
|