LETTERATURA torna alla homepage
PRECICERONIANA CICERONIANA AUGUSTEA IMPERIALE RISORSE
     
Ovidio


  Cerca







Progetto Ovidio - forum

pls - prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE

FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)

--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---



Leggi il messaggio

Mittente:
eco2000
versioni Cicerone   stampa
Data:
10/05/2003 11.06.11




Rispondi a questo messaggio  rispondi al msg

Scrivi un nuovo messaggio  nuovo msg

Cerca nel forum  cerca nel forum

Torna all'indice del forum  torna all'indice
CICERONE BENEMERITO DELLA PATRIA
De me pauca dicam.Ego, quanta manus est coniuratorum, quam videtis esse permagnam, tantam me inimicorum multitudinem suscepisse video; sed eam turpem iudico et infirmam et abiectam. Quod si aliquando alicuius furore et scelere concitata manus ista plus valuerit quam vestra ac rei publicae dignitas, me tamen meorum factorum atque consiliorum numquam, patres conscripti, paenitebit. Etenim mors, quam illi fortasse minitantur, omnibus est parata: vitae tantam laudem, quanta vos me vestris decretis honestavistis, nemo est adsecutus; ceteris enim semper bene gesta, mihi uni conservata re publica gratulationem decrevistis.

MODERAZIONE DEL PERFETTO ORATORE
Oratorem vero irasci minime decet, simulare non dedecet.An tibi irasci tum viderum,cum quid in causis acrius et vehementius dicimus?Quid? cum iam rebus transactis et praeteritis orationes scribimus, num irati scribimus?(...) Num aut egisse umquamiratum Aesopum aut scripsisse existimas Accium? Aguntur ista praeclare, et ab oratore quidem melius, si modo est orator, quam ab ullo histrione, sed aguntur leniter et mente tranquilla.

PREVEDERE IL FUTURO
Novi quod at te scriberem nihil erat et tamen, si quid esset, sciebam te a tuis certiorem fieri solere. De futuris autem rebus, etsi demper difficile est dicere, tamen interdum coniectura possis propius accedere cum est est eius modi cuius exitus provideri possit. Nunc tantum videmur intellegere, non diuturnum bellum; etsiid ipsum non nullus videtur secus.Equidem, cum haec scribebam, aliquid iam actum putabam;(non quo) sed quid, difficilis erat coniectura.

MAGGIORE SENSIBILITA' DELLA MENTE DURANTE IL SONNO
Cum ergo animus somno sevocatus est a societate et a contagione corporis, tum meminit praeteritarum rerum, praesentia cernit, futura providet, iacet enim corpus dormientis ut corpus mortui, viget autem et vivit animus. Quod multo magis faciet post mortem, cum amnimo corpore excesserit. Itaque, adpropinquante morte, animus multo divinior est. Nam, qui morbo gravi et mortifero adfecti sunt, instare mortem vident; itaque iis occurrunt plerumque imagines mortuorum, et peccatorum tum maxume eos paenitet. Divinare autem morientes illo exemplo confirmat etiam Posidonius, quid adfert Rhodium quendam morientem sex aequales niminasse et dixisse, qui primus eorum, qui secundus, qui deinde deinceps moriturus esset.

MERITI ACQUISITI
Mihi populus Romanus universus illa in contione non unius diei gratulationem sed aeternitatem immortalitatemque donavit, cum meum ius iurandum tale atque tantum iuratus ipse una voce et consensu approbavit. Quo quidem tempore, is meus donum fuit et foro reditus ut nemo, nisi qui mecum esset, civium esse in numero videretur. Atque ita est a me consulatus peractus ut nihil sine consilio senatus, nihil, non approbante populo Romano, egerim, ut semper in rostris curiam, in senatu populum defenderim, ut multitudinim cum principibus, equestrem ordinem cum sentu coniunxerim. Exposui breviter consulatum meum.

DALL'ESILIO
Quod ad me, mea Terentia, scribis te vicum vendituram, quid, obsecro te (me miserum!), quid futuram est? Et si nos premet eadem fortuna, quid puero misero fiet? Non quero reliqua scribere, tanta vis lacrimarum est, neque te in eundem fletum adducam. Tantum scribo: si erunt in officio amici, pecunia non deerit; si non erunt, tu efficere tua pecunia non poteris. Per fortunas miseras nostras, vide ne puerum perditum perdamus. Cui (...) mediocri virtute opus est et mediocri fortuna ut cetera consequatur.

I CONGIURATI
Alterum genus est eorum qui, quamquam premuntur aere alieno, dominationem tamen exspectant, rerum potiri volunt, honores quos, quieta re publica, desperant, perturbata, se consequi posse arbitrantur. Quibus hoc praecipiendum videtur(...): primum omnium me ipsum vigilare, adesse, providere rei publicae; deinde magnos animos esse in bonis viris, magnam concordiam ordinum, maximam multitudinem, magnas praeterea militum copias; deos denique immortalis huic invicto populo, clarissimo imperio, pulcherrimae urbi contra tantam vim sceleris praesentis auxilium esse latoros.

L'ARTE DEGLI AUGURI
Externa enim auguria, quae sunt non tam artificiosa quam superstitiosa, videamus. Omnibus fere avibus utuntur, nos admodum paucis, ilia illis sinistra sunt, alia nostris.Solebat ex me Deiotarus percontari nostri augurii disciplinam, ego ex illo sui. Di immortales! Quantum differebat! Ut quaedam essent etiam contraria. Atque ille iis semper nisi auspicato noluerunt; quam multi anni sunt, cum bella a proconsulibus et a propraetoribus administrantur, qui auspicia non habent!

RACCOMANDAZIONI DI PRUDENZA
Reliquum est ut te hoc rogem et a te petam ne temere naviges(solent nautae festinare quaestus sui causa), cautus sis, mi Tiro; mare magnum et difficile tibi restat. Si poteris, cum Mescinio (caute is solet navigare), si minus, cum honesto aliquo homine, cuius auctoritate navicularius moveatur. In hoc omnem diligentiam si adhibueris teque nobis incolumem stiteris, omnia a te habebe.

LETTERA A UN AMICO
De rebus urbanis quod me certiorem fecisti, cum per se mihi gratum fuit, tum quod significasti tibi omnia mea mandata curae fore. In quibus unum illud te praecipue rogo, ut cures ne quid mihi ad hoc negoti aut oneris accedat aut temporis, Hortensiumque, nostrum collegam et familiarem, roges ut, si umquam mea causa quicquam aut sensit aut fecit, de hac quoque sententia bima decedat, qua mihi nihil potest esse inimicius.

  versioni Cicerone
      Re: versioni Cicerone
 

aggiungi questa pagina ai preferiti aggiungi ai preferiti imposta progettovidio come pagina iniziale imposta come pagina iniziale  torna su

tutto il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti, ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski

  HOMEPAGE

  SEGNALA IL SITO

  FAQ 


  NEWSGROUP

%  DISCLAIMER  %

ideatore, responsabile e content editor NUNZIO CASTALDI (bukowski)
powered by uapplication.com

Licenza Creative Commons
i contenuti di questo sito sono coperti da Licenza Creative Commons