[13] Cum id nescire Mago diceret, "nihil facilius scitu est" inquit. "Ecquos legatos ad Hannibalem Romani miserunt de pace? Ecquam denique mentionem pacis Romae factam esse allatum ad uos est?" Cum id quoque negasset, "bellum igitur" inquit "tam integrum habemus quam habuimus qua die Hannibal in Italiam est transgressus. Quam uaria uictoria priore [Punico] bello fuerit plerique qui meminerimus supersumus. Nunquam terra marique magis prosperae res nostrae uisae sunt quam ante consules C. Lutatium et A. Postumium fuerunt; Lutatio et Postumio consulibus deuicti ad Aegates insulas sumus. Quod si, id quod di omen auertant, nunc quoque fortuna aliquid uariauerit, tum pacem speratis cum uincemur, quam nunc cum uincimus dat nemo?