Potentiae et gloriae cupidus, Themistocies Miltiadem existimabat intelle ligentiae ac prudentiae exemplar. Athenienses vero utrumque magni faciebant. Al Themistocles non solum magnum adversariurn imitari sed etiam superare cupiebat. Non tantundem gloriae sed gloriam maiorem consequi eius intererat.&nbs p; Quodam die ad eum venit quidam, homo doctus sed exiguae sapientiae, qui reminescendi artem ei docere optabat. At Themistocles: ? Multarum rerum oblivisci non meminisse mea interest ?. Themistocles quoque, tamen, sicut multi et clari Athenienses, proditionis accusatus est. Sed a rerum scriptoribus Themistocles inter perspicacissimos homines adnumeratur, et quia Athenarum potentiam confirmavit, et quia omnes artes auxit.