Data:
12/05/2003 14.48.35
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Salve, vorrei gentilmente la traduzione della seguente versione!! Grazie in anticipio!! Filippo
Nihil optare a diis homines, nihil dii hominibus praestare possunt, nihil voto concipi, nihil felicitate consummari, quod non Augustus rei publicae populoque Romano terrarumque orbi repraesentaverit. Finita vigesimo anno bella civilia, sepulta externa, revocata pax, sopitus ubique armorum furor, restituita vis le gibus, iudiciis auctoritas, senati maiestas, imperium magistratuum ad pristinum redactum modum. Prisca illa et antiqua rei publicae forma revocata. Rediit cultus agris, sacris honos, securitas hominibus, certa cuique rerum suarum possessio; leges emendatae utiliter, latae salubriter; senatus sine asperitate nec sine severitate lectus. Principes viri triumphisque et amplissimis honoribus funti, adhortatu principis, ad ornandam urbem inlecti sunt. Dictaturam, quam pertinaciter ei deferebat populus, tam constanter repulit. Bella, sub illo imperatore gesta, pacatusque victoriis terrarum orbis et tot extra Italiam domique opera omne aevi sui spatium impensurum in id solum opus scriptorem fatigarent : nos, memores professionis nostrae, universam imaginem principatus eius oculis animisque subiecimus.
|