Data:
12/05/2003 20.03.48
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
legati romanorum carthaginem missi sunt, qui apud senatum eorum arguerent hannibalem cum rege antiocho consilia belli facendi inire.qui cum venissent,quaerentibus causam sui adventus responderunt venisse se ad controversias,quae cum masinissa carthaginiensibus essent, dirimendas.id creditum vulgo;hannibalem unum se peti ab romanis non fallebat.itaque cedere fortunae statuit et,praeparatis iam omnibus antea ad fugam,obversatus eo die in foro advertendae suspicionis causa,primis tenebris vestitu forensi ad portam cum duobus comitibus est egressus.cum equi quo in loco iussi erant praesto fuissent,postero die mane ad suam turrim pervenit: ibi eum parata istructaque remigio excipit navi.ita africa hannibal excessit et eodem die in cercinam insulam traiecit, unde in altum navem solvit.interim carthagine multitudinis,adsuetae domum hannibalis frequentare,concursus factus est ad vestibulum aedium et,ut non comparere eum vulgatum est in forum turba convenit et alii eum fugam conscisse,alii fraude romanorum interfectum dicebant.visum deinde cercinae eum tandem allatum est.
|