Data:
13/05/2003 15.22.45
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Vorrei chiederti un favore (visto che siam alla fine dell'anno e quest'anno mi maturo;> )... potresti tradurmi un po' pi? letteralmente questa parte? Se non ti secca troppo! Purtroppo domani non avrei dovuto essere interrogato, ma siccome molti andran a mare e io non posso perch? devo farmi l'interrogazione di inglese... sicuramente latino n? approfitter? per chiamarmi!!!
Non referam, id quod abhorret a meis moribus, et tamen faciam, ut intellegas, quid hi de te sentiant. Egredere ex urbe, Catilina, libera rem publicam metu, in exilium, si hanc vocem exspectas, proficiscere. Quid est, Catilina? ecquid attendis, ecquid animadvertis horum silentium? Patiuntur, tacent. Quid exspectas auctoritatem loquentium, quorum voluntatem tacitorum perspicis? At si hoc idem huic adulescenti optimo, P. Sestio, si fortissimo viro, M. Marcello, dixissem, iam mihi consuli hoc ipso in templo iure optimo senatus vim et manus intulisset. De te autem, Catilina, cum quiescunt, probant, cum patiuntur, decernunt, cum tacent, clamant, neque hi solum, quorum tibi auctoritas est videlicet cara, vita vilissima, sed etiam illi equites Romani, honestissimi atque optimi viri, ceterique fortissimi cives, qui circumstant senatum, quorum tu et frequentiam videre et studia perspicere et voces paulo ante exaudire potuisti. Quorum ego vix abs te iam diu manus ac tela contineo, eosdem facile adducam, ut te haec, quae vastare iam pridem studes, relinquentem usque ad portas prosequantur.
GRAZIE
|